- CHARILAUS seu CHARILLUS
- CHARILAUS seu CHARILLUSfil. Polydectis Spartanorum Regis postumus, a patruo Lycurgo, qui post fratrem regnavit menses 8. tum demum natus, ad 25. aetatis annum magna cum cura educatus est, postquam illum, rarô fidei amorisque exemplô, cum ei propria mater Regina necem pararet, in vita conservâslet. Iam adultus, Argivorum, (quibus primum bellum, Ducibus Labotâ Agidâ, et Prytane proavô Proclidâ, bellum indixerant Spartani) agtum igue ferrô1ue vastavit; dein Tegeatas aggressus, Χρησμῷ Κιβδήλῳ πίσυνος, captiosô fretus oraculô (quod exhibet Herodotus, l. 1. c. 66.) sed ab illis, quibus etiam feminaese iunxerant, victus captusque, ac cum se iureiurandô obligâsset, bellum Tegeatibus non amplius illaturum, gratis dimissus est, nec tamen fidem servavit, Pausan. Arcadicis. Inde Archelao, ex altera familia Regi, in exscindenda Aegy, urbe finitima, adfuit. Pausan. idem Laconic. Obiit annô regni 64. Nicandrô filiô successore. Vide Archelaus, Labotas, Polymestor etc. plura vero apud Clem. l. 1. Strom. Plut. in Lycurgo. Iustin. l. 3. Pausan. loc. cit. Euseb. etc. Item alius, qui apud Herodot. l. 3. fratrem suum Maeandrum perduxit, ad arma contra Persas sumenda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.